...Artículos....Enseñanzas pontificias.... ENCÍCLICAS.. .Textos...Actos de consagración y de reparación al Sagrado Corazón de Jesús vigentes...INDEX

Acto de consagración al sagrado Corazón prescrito por León XIII en 1899

Ad Sacratissimum Cor Iesu formula consecrationis recitanda.
Iesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutus. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie Sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. — Te quidem multi novere numquam: Te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Iesu: atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam prodigorum filiorum qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fìat unum ovile et unus pastor. Rex esto denique eorum omnium, qui in vetere gentium superstitione versantur, eosque e tenebris vindicare ne renuas in Dei lumen et regnum. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis: perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula: amen.
(ASS 31 [1898-1899]
http://www.vatican.va/archive/ass/documents/ASS-31-1898-99-ocr.pdf , pág. 651-652).

 

San Pío X prescribe la misma fórmula y manda que cada año se realice con ella la consagración al Sagrado Corazón de Jesús en todas las iglesias parroquiales ante el Santísimo expuesto

Acto de consagración al sagrado Corazón prescrito por san Pío X en 1906

ASS 39, pág 569-570 http://www.vatican.va/archive/ass/documents/ASS-39-1906-ocr.pdf

URBIS ET ORBIS

Decretum de quotannis recolendo consecrationis actu in festo SS. Cordis Iesu.

Quo perennis extet memoria illius amplissimi religionis actus, quo f. r. Leo XIII, anno 1899, sub die 25 Maii (1) augustissimo Cordi Iesu totius humani generis communitatem devovere decrevit, et salutares qui ex illo fructus emanarunt iugiter perseverent, preces sunt delatae SSmo Dno Nostro Pio Papae X, ut, apertis quoque indulgentiarum thesauris, die festo eiusdem SSmi Cordis, illum consecrationis actum quotannis esse recolendum edicere dignaretur. Has porro preces eadem Sanctitas Sua peramanter excipiens, et summopere exoptans, ut in christifidelibus, erga sacratissimum Cor Iesu iam excitata pietas magis alatur, et cuncti per hunc consecrationis actum eidem suavissimo Cordi seipsos ferventius coniungere satagant, mandavit, ut singulis annis, memorato die festo, in omnibus parochialibus templis nec non in illis, in quibus idem festum agitur, coram SSmo Sacramento publicae adorationi exposito, formula consecrationis, ab eodem Pontifice Leone XIII proposita recitetur, ad quam Litaniae in honorem SSmi Cordis erunt adiiciendae (i). Sanctissimus vero, universis christifidelibus, huic piae caeremoniae corde contrito ac devote adstantibus, et ad mentem Suam orantibus, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum benigne concessit; iis autem, qui sacramentali confessione expiati, etiam ad S. Synaxim accesserint, plenariam indulgentiam clementer est elargitus; quas indulgentias animabus igne Purgatorii detentis fore applicabiles declaravit. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

(1) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 31, pag. 646 et 651.

Datum Romae, e Secretaria S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, die 22 Augusti 1906.

A. Card. TRIPEPI, Praefectus.

L. «I» S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.