.Textos.. . Santa Margarita María Alacoque.... . La mayor promesa del Sagrado Corazón de Jesús es la de su reinado...INDEX.

Bula de canonización por Benedicto XV de santa Margarita María Alacoque de 13 de mayo de 1920

Bula Ecclesiae consuetudo

(La Bula de canonización en: AAS 1920, págs. 486-514, http://www.vatican.va/archive/aas/documents/AAS-12-1920-ocr.pdf)
(Traducción de los principales fragmentos en el libro de Hilario Marín, S. I.: Los Papas y el Sagrado Corazón de Jesús, 1961, págs. 382-395).

BEATAE MARGARITAE MARIAE ALACOQUEMONIALI A VISITATIONE SANCTAE MARIAE, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR. , VIRGINI, BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ecclesiae consuetudo antiquissima in Sanctorum numero eos adscribere qui, heroico gradu, virtutes, dum viverent, exercuerunt et miracula atque prodigia patrarunt. Per Canonizationes ab Ecclesia decretas laudes Sanctorum enarrantur et misericordiae Dei, qui laborum mercedem eos donare voluit per mirificas gratias, etiam cum in humanis agerent ad eorum intercessionem concessas, atque eodem tempore declaratur gloria, qua ipsi in caelis gaudent. Et merito militans Ecclesia, filiali ac devoto affectu, eos veneratur, qui exemplum virtutum reliquerunt, viam docentes ad supernam vitam consequendam.

Speciali porro ex causa, mira est rerum gestarum narratio ab ancilla Dei Margarita Maria Alacoque, ad quam toties Ipse Dominus se manifestavit et cum qua pluries benignissime est alloquutus ad charitatem et devotionem suscitandas in Sacratissimum Iesu Christi Cor, quod homines tantopere dilexit, dum eorum plurimi, ingrato animo, Eius amorem sunt remunerati.

Además, por especial razón, es maravillosa la narración de las cosas llevadas a cabo por la sierva de Dios Margarita María Alacoque, a la que se manifestó tantas veces el Señor mismo y con la que habló varias veces benignísimamente para suscitar la caridad y la devoción al Sacratísimo Corazón de Jesucristo, que tanto ama a los hombres, mientras que muchísimos de ellos pagan su amor con la ingratitud.

Documentum bonitatis atque misericordiae Eius, quae in vita huius ancillae Dei tam clare apparent, excitet omnes, qui Christi sanguine regenerati sunt, ad Sacratissimum Cor amore prosequendum, ut ab Eo, in hoc pergravi tempore, illas obtineant gratias quas effundere despondit in eos qui hoc Cor debito honore afficiunt.

La prueba de Su bondad y misericordia, que tan claramente aparece en la vida de esta sierva de Dios, mueva a todos, que han sido regenerados por la sangre de Cristo, a amar al Sacratíimo Corazón, para que obtengan de Él, en estos gravísimos tiempos, las gracias que prometió infundir en aquellos que den el debido honor a este Corazón.

Margarita Maria, die vigesima secunda mensis iulii anni Domini millesimi sexcentesimi quadragesimi septimi, ortum habuit a Claudio Alacoque, iudice et regio tabellione, et Philiberta Lamyn in oppido Lhautecour, dioeceseos Augustodunensis. De sacro fonte eam levavit Margarita de Saint-Amour, quae, ut vidit spiritualem filiam quadriliam iam esse, opta vit in arce sua, cui Corcheval nomen erat, puellam habere et, cum id obtinuisset, eam curis duarum ancillarum commisit. Altera earum amabilis et sollicita erat, sed ab ea Margarita abhorrebat : altera severior et nihilominus libenter ea puellula utebatur: hoc eo fiebat, quod ipsi pandera t Deus, gratiae suae esse hanc compotem, illam contra vacuam: hac ratione a Deo edocta, plagas evadere valuit, quae innocentiae suae ponebantur. Tantum enim in virginculae cor Deus infundebat puritatis amorem, ut ipsa, quin sciret quid ageret, haec verba saepius iteraret: - Domine mi, tibi puritatem meam consecro et perpetuam voveo castitatem. - Puerorum ludos et clamitationes fugiebat, quaeritans silvarum latibula, in quibus abdite Deo funderet preces.

Mature tamen eam aerumna e in venerunt, quia, cum esset octo annos nata, genitore orbata est et mater, cui quinque liberi instituendi erant, Margaritam tradidit sanctimonialibus a S. Clara oppidi Gharolles apud quas, novennis, primum sanctissima Eucharistia refecta est. Perpetuo apud religiosas magistras manere cupiebat, quo et ipsa potiretur earum sanctitate, sed brevi tempore corporis languore tentata est, ut mater filiolam domum reducere coacta fuerit. At nec tempus, neque remedia arcanae aegrotationi allevamentum afferebant, et puella quatuor annos degit quin posset ambulare et ossa per cutem adeo eminebant ut ex illa viderentur erumpere. Tandem mater petiit pro ea a Beatissima Virgine valetudinem, promittens, filiam suam Eius se praecipue futuram, et itaque, recuperata salute, Maria Virgo Margaritae moderatrix facta est. Conabatur interea mundus constituere suum imperium in animo puellae, quae libertatem suam et saeculares consuetudines diligere coepit atque elegantia vestimenta ac ornament a amare, necnon cum aliis puellis ludis et profanis conversationibus interesse. Deus vero, ancillae suae sanctificationis sollicitus, ad severiores mores per afflictiones retulit.

Tres foeminae erant domi Margaritae, quae omni potestate potiebantur et actus eius durius excutientes libertatem omnem ei eripiebant: ipsae etiam Margaritae matrem auctoritate quavis spoliaverant quae etiam, cum saepe aegrotaret, filiae curae atque sollicitudini unice erat commissa. In hisce moeroribus Ei erat solatium adire ad Iesum in sanctissima Eucharistia, qui, et eam docebat, quo pacto oraret, et ad vitam religiosam suscipiendam impellebat: a qua tamen filialis amor detinere eam videbatur, ne praesidio suo matrem desereret orbatam. interea pauperibus, quoties locus erat, opitulabatur parvosque eorum liberos domi suae congregabat ut catechismum eos doceret, nisi pium opus ab iis interciperetur quae ibi do minabantur. Amor matris in animo virginis vehementer contendebat cum voluntate caelestibus invitamentis obtemperandi; nec defuerunt adolescentes qui nubere eam vellent nec deerant proximi qui eam de voto castitatis anxiam, lenire studebant, aientes illud nullam vim habere, quia a puellula, quid ageret nesciente, emissum. His in angustiis robur Margarita habuit ex sacra Confirmatione, qua anno millesimo sexcentésimo sexagesimo nono a Cabillonensi Episcopo est inuncta, sero sane, cum iam esset duo et viginti annos nata, nec tamen maturius eo quod Episcopi Augustodunenses multos per annos sacram suae dioeceseos lustrationem missam fecerant.

Numquam interea vox Domini deficiebat quae puellam instabat, ut promissionem teneret perpetuae castitatis, sed, cum mater gravius aegrotaret, familiares Margaritam hortabantur eam ne desereret, sin quid matri accideret crudelitatis eius culpae. Cui tamen certum iam erat divinis iussis gerere morem ac necessariorum tandem flexit voluntatem. Ulterius alia exorta est contentio de ordine religioso deligendo : his enim erat in votis ut sodalibus Ursulinis se addiceret puella, inter qua s quaedam cognata eius erat adiecta: Margarita contra ad sanctimoniales a Visitatione sentiebat a Deo se appellari. Et quamvis ha s elegisset, tamen incerta maneba t in quod asceterium sanctimonialium a Visitatione ingredi, quorum plura proferebantur. Ut vero ad Paraediense asceterium contimio sensit se vocari, cum sanctimoniale s de ea excipienda negotium festinanter agitatum est; quo composito, maxima animum virginis laetitia pervasit. Quare, eam conspicientes, de eius vocatione subdiffidebant, invicem vulgo murmurantes: hancine tam hilarem, tam festivam puellam, fore unquam sanctimonialem? Illa, laetitia exsultans, anno millesimo sexcentésimo septuagesimo primo, Paraediense asceterium, cui tanto studio inhiabat, est ingressa, in quo, duobus post mensibus, die festo S. Ludovici, Galliarum Regis, vigesima quinta mensis augusti, religionis habitum induit ac Margarita Maria appellata est. Ibi pergebat Deus recenti sponsae caelestia gaudia cumulate gratifican quae, tamquam illa sustinendo impar, ab Ipso petebat ut ea aliquantulum remitieret, humiliationum ac vilipendiorum praebens se percupidam. Moderatrix asceterii tunc mater Margarita Hieronyma Hersant et soror Anna Francisca Thouvant tirunculis magistra: cum exploratum haberent spiritum, quo illa ducebatur, esse revera a Deo, a piis exercitiis saepe illam avertebant et humillimis operibus operam navare iubebant; ipsa vero nihil repugnabat nihilque antiquius habeba t quam Deo in omnibus obedire. Attamen admirabilis illa semita, per quam ancillam suam agebat Deus, sanctimoniales ancipites reddebat, an Margarita Maria idonea esset ut in earum numerum exciperetur: secum enim reputabant sanctos suos institutores noluisse quidquam apud eas apparere extraordinarii: quare, expleto iam tirocinio, diem eius professionis sustinuerunt. In hoc pergravi Margaritae Mariae moerore, mater Maria Francisca de Saumaise, quae, eo anno millesimo sexcentésimo septuagesimo secundo, missa erat ut Paraediensis asceterii munere praepositae fungeretur, tirunculae praecepit a Deo petere ut, si eam iis devotis virginibus cooptari vellet, per regularum omnium diligentem observantiam sacro ordini eamdem efficeret fructuosam. Referre dignatus est Deus prolixe se id acturum et si quid-contra sua iussa moderatrices forent iussurae, facile se passurum illis potius quam sibi sponsam suam obtemperare. Huiuscemodi responsione mater de Saumaise satisfacta plane est, et Margaritae Mariae exoptata potestas professionem religiosam emittendi omnibus suffragiis est data.

Sacro recessui, iuxta morem praemittendo, pientissime vacavit, in quo miris beneficiis divina liberalitate cumulata est atque sanguine suo proposita venturae aetatis exaravit: nihil ipsam reliqui sibi retenturam, et divino Sponso in omnibus rebus perpetuo se fore addictam atque dicatam. Ita comparata, die sexta mensis novembris eiusdem anni, vota religiosa emisit et deinceps sorori valetudinario praepositae adiutrix est assignata, quo in implendo officio, plura perpetienda ei fuerunt a diabolo qui, quantum sibi potestatis permittebatur, innumeris virginem taediis ac fastidiis illudebat. Ulterius duae sorores, quibus commissum erat valetudinarium, plane dispares ex natur a erant, a quo manaba t ut, quae Margarita Maria agebat, praefectae fere non probarentur, et quamquam illa omni ope et opera adnitebatur, non adipisceretur, ut huic satisfaceret. Abiectionis inexplicabili siti beata Dei ancilla flagrans, despectus ac vilipendia Sponso assidue petebat; nec ille sane dilectae suae refragabatur, cuius pollicitationibus virginis animus vehementer expletus est, gaudens mirificas quae in se inerant laudes, obrui humilitate. At mater de Saumaise, reputans singularia qua e apud Margaritam Mariam accidebant, iussit eam haec fideliter mandar e litteris. Istiusmodi iussum humillimae virgini quam acerbum fuit: verum auctor ei Dominus fuit, ut sedulo illud transigeret, aiens, si in se ipsa animum adverteret, fore cito perspecturam, quae in ipsa erant, non ea miserae creaturae, at Deo esse tribuenda. Igitur moderatricis voluntati candide illa ac diligenter obsecundavit.

Quare, inter alia plura, ab ea docemur, cum in Visitationis pervigilio non mediocri afficeretur molestia, quod quominus cum sororibus psalleret, ravi impediebatur; inter eius brachia Iesum Puerum, splendoribus fulgentem, protinus constitisse divinoque alloquio eam esse dignatum. Quumque ipsa vereretur ne per diaboli deceptionem id contingeret, a Puero petiit ut, si vere Puer Iesus esset, laudes suas canendi faceret ei potestatem. Id illico cum esset assequuta, Infantis divini blanditiae nihil virginem distinuerunt, ne acri intentione animi, in sacro munere fungendo, sorores prosequeretur. Quum vero Paschatis solemni die paulo ferret moleste, quod propter officium sibi commissum, cum reliquis sanctimonialibus operam dare non posset, in reprehensiónem Domini incurrit, sponsam monentis obedientiae et sacrificii orationem, oratione contemplationis cedere sibi acceptiorem.

Iam vero sensim aggrediebatur Dominus de Sacro Corde suo cum dilectissima ancilla huiusmodi serere sermones: in extremis discriminibus Cor suum portum ac asylum praebere; in Corde suo quietem, solatia, oblectamenta omnia animas inventuras; Cor suum in cruciatibus regnare, in humilitate triumphare, exsultare in unitate. Quare devotae virginis incipiebat flagrare iam animus, Iesu Cordis charitatem omnibus patefacere et praedicare. In die eius festo, Sanctum Franciscum Assisiensem Margaritae Mariae patronum Deus statuit, quam rem divini sui amoris argumentum esse aiebat, quod, per viam moerorum et continuorum dolorum, ducem se virgini debebat ille praebere. Addebat enim, sponsae suae se omnia esse velle, solatium eius et gaudium simulque eiusdem supplicium. Nam Margarita Maria aiebat animam suam a divino Sponso esse adeo pervasam ut nihil in ea studii, nihil facultatis reliquum faceret, nisi ipsum diligendi; formidinem porro nullam praeter peccati. In Corde Iesu demersam, despicationem se sitienter expetere, neglectionem, oblivionem hominum, quo crucifixo Sponso congruens fieret. Hisce sensibus Deus omnipotens ita paullatim fidam ancillam instituerat, ut, ad flagrantissimam divini Cordis sui charitatem hominibus denunciandam, instructa iam atque expedita esset.

El Señor comenzó suavemente a hablarle a su queridísima sierva acerca de su Sagrado Corazón de esta manera: que le ofrecía su Corazón como puuerto y refugio en los peligros extremos; que todas las almas hallarían en su Corazón descanso, alivio, todo placer;que su Coraz´n renaba en los dolores,triunfaba en la humildad, exultaba en la humildad. Por lo cual el alma de la devota virgen comenzaba ya a encenderse, a manifestar y predicar a todos la caridad del Corazón de Jesús. El día de la fiesta de san Francisco de Asís, Dios se lo puso como patrón a Margarita María, lo cual decía que era una prueba de su amor divino, porque él debía ofrecerse a la virgen como guía por el camino de las tristezas y de los continuos dolores. Pues añadía que que quería que todo fuese para su esposa su consuelo y su gozo y al mismo tiempo su suplicio..Porque decía Margarita que María que que de tal manera había sido invadida por su divino Esposo, que no le quedaba más deseo y poder que amarle; y además nole quedaba otro temor que pecar. Y decía que sumergida en el Corazón de jesús, tenía sed de desprecio, de preterición, olvido de los hombres, con lo que se hacía más conforme con su Esposo crucificado. Dios todopoderoso había poco a poco formado a su fiel sierva en estos sentimientos de tal manera que estuviera ya preparada y dispuesta para anunciar a los hombres la encendidísima caridad de su divino Corazón.
(La traducción en el libro de Hilario Marín, S. I.: Los Papas y el Sagrado Corazón de Jesús, 1961, pág. 385).

[Primera gran aparición y revelación del Sagrado Corazón a Margarita María, 27 de diciembre de 1673]

Festo die S. Ioannis Evangelistae anni millesimi sexcentesimi septuagésima tertii, cum Margarita Maria oraret ante sanctissimam Eucharistiam, visus est ei Dominus Iesus, qui in sinu suo iussit eam diu quiescere: tum adorabile Cor suum primum illi pandens: - Cor istud - inquit - erga te hominesque universos tanto flagrat amore, ut eum iam cohibere nequeam, quin per te omnibus pervulgetur et, Cordis mei beneficiis omnes cumulati, aeterna supplicia effugiant. - Post haec ab ea cor petiit et, in Cordis divini fornacem ante demersum, eodem incendio candens, illi reddidit, quae per totam aetatem igne illo exarsit neque concepto tunc dolore est subinde unquam exempta.

En la fiesta de San Juan Evangelista de 1673, cuando Margarita María oraba antre la santísima Eucaristía, vio al Señor Jesús que la mandó descansar en su seno por largo tiempo: entonces mostrándole por primera vez su adorable Corazón:

Este Corazón --dice-- tan incendiado de amor a ti y los hombres, que ya no lo puede cohibir sin que lo comunique por tu medio a todos, y, colmados todos de los beneficios de mi Corazón, escapen de de los eternos suplicios.

Después de esto le pidió el corazón de ella y, una vez sumergido en el horno de su divino Corazón se lo devolvió incendiado en la misma llama; y ella estuvo incendiada durante toda su vida en aquel fuego y jamás se vio libre en adelante del dolor que entonces sintió.

[Segunda gran aparición y revelación del Sagrado Corazón a Margarita María, 1674]

Haud ita multo post, divinum Iesu Cor denuo sese praebuit, conspiciendum: in igneo solio sedebat, sole fulgidius, uti crystallum perlucidum; lanceae elucebat vulnus, spinea corona circumdabatur, imminebat crux. Studio excitatus, ut ab hominibus perfecte diligeretur, sponsae suae Deus aiebat, id iniisse se consilii, ut Cor suum illis manifestaret ac, per illud, amoris, misericordiae, gratiae, sanctificationis ac salutis thesauros super eos uberrime effunderet. Addebat, magno opere esse sibi in deliciis, sub specie carnei Cordis, publice ab hominibus honorari, quo tali imagine cordium eorum studium commoveatur: ea imago ubivis esset in honore, benedictionum omne genus fore eam allaturam.
Praeterea tum haec verba a Corde sacratissimo illa percepit:
- Siti excrucior, ut in sanctissimo Sacramento me homines colant: at nullus fere mortalis inventus est, qui restinguere sitim meam conetur et amori meo respondere -.

No mucho después, se presentó a su vista de nuevo el Corazón divino de Jesús: sentado en un trono de fuego, resplandeciendo más que el sol, como cristal transparente, lucía la herida de la lanza, lo circundaba la corona de espinas, tenía la cruz en lo alto. Movido del deseo de ser perfectamnete amado por los hombres, decía Dios a su esposa que había planeado manifestarles su Corazón y derramar por él copiosísimamente sobre ellos los tesoros de amor, de misericordia, de gracia, de santificación y de salvación.. Añadía que ponía sus grandísimas delicias en ser públicamente honrado por los hombres bajo la imagen del Corazón de carne, para que con tal imagen se conmoviesen afectuosamente sus corazones; que dondequiera que esta imagen fuese honrada, llevaría consigo toda suerte de bendiciones.

Entonces ella percibió además estas palabras del Corazón sacratísimo:

«Me atormenta la sed de ser honrado por los hombres en el Santísimo Sacramento; mas casi ningún mortal se ha encontrado que se esfuerce en apagar mi sed y en responder a mi amor».

Quae verba animum virginis amantissimae moerore incredibili occupaverunt.

Las cuales palabras llenaron el alma de la virgen amantísima de inimaginable tristeza.

Interea Margarita Maria, a curando valetudinario dimissa, anno millesimo sexcentésimo septuagesimo quarto, magistra electa fuit sororculârum, a parvo habitu dictarum, quae, infantes exceptae in asceterium, in eo educabantur, ut adolescente aetate inter tirunculas numerari possent. Et vitii horrorem in teneris earum animis ipsa instiiabat atque Dei ac virtutis amorem: facilis et in reliquis indulgens, in mendaciis et insimulationibus severam se praebebat. Illae vero mirum est, quanti eam facerent, quomodo eam venerarentur: magistrae minuscula et si quid eius capillorum forent adeptae, uti sacras reliquias servabant: cum orantem magistram altera deprehendisset, alteras invitabat clanculum ad conspiciendum quo pacto fundebat preces.

[Tercera gran aparición y revelación del Sagrado Corazón a Margarita María, probablemente el primer viernes de junio, del mismo año 1674]

Apparuit denuo Iesus sponsae, fulgores et ignes e quinque vulneribus emittens ac potissimum ex adorabili Corde: iterum infinitum suum amorem erga homines commemorabat et ingratum, pervicacem, contumeliosum eorum erga se animum quaerebatur, adiungens:
«Tu saltem ingratissimae eorum disertioni supple».

Se apareció de nuevo Jesús a su esposa, lanzando ígneos resplandores de las cinco llagas y muy principalmente del adorable Corazón: mencionba de nuevo su infinito amor a los hombres, y se quejaba de laingratitud, pertinacia y afrentas de ellos, añadiendo:
«Tú al menos suple su ingratísima deserción».

Cui illa respondit:
«Ecquidem ego possim Domine?»

A lo cual ella respondió:
«Por ventura, ¿podría yo?, Señor?»

Ac Iesus inquit:
«Habes unde tuam sarcias imbecillitatem».

Y Jesús dijo:
«Tienes de donde suplir tu debilidad».

Cumque divinum Cor aperuisset, adeo vehemens ex eo erupit flamma ut, ad sustinendam eam, vix virgini suppeterent vires.

Y habiendo descubierto su Corazón, brotó de él tan impetuosa llamarada que apenas tenía fuerzas la virgen para aguantarla.

Tunc edixit quae essent ab illa peragenda:
quanto per obedientiam fas saepius esset, ad sacras Epulas accederet, id faceret sexta illa feria quae quoquo mense primum incidit; ante mediam noctem quae inter quintam et sextam feriam intercedit, in memoriam mortalis tristitiae, qua in horto olivarum Redemptor hominum conflictatus est, per solidam horam ad humum pro voluta iaceret, peccatoribus implorans misericordiam simulque moerorem aliqua ratione leniens, quo ipse, ab Apostolis destitutus, affectus est. Ab hoste tamen sedulo caveret, rationibus omnibus insidias instruente: obedientiam auctorem adhiberet, nihil agens, nisi a praepositis iussa.

Entonces manifestó lo que ella debía hacer:
que se acercase al sagrado banquete con la mayor frecuencia que la obediencia permitiese,
que lo hiciese el primer viernes de cada mes;
que durante una hora entera se postrase en tierra, antes de la media noche de los jueves, en memoria de la mortal tristeza con la que fue atormentado el Redentor de los hombres en el huerto de los olivos, implorando misericordia para los pecadores y al mismo tiempo suavizando de alguna manera la tristeza que Él sintió, bandonado de los Apóstoles.
Pero que se guardase con diligencia del enemigo, que trama asechanzas con toda clase de recursos: que tomase por consejera a la obediencia no haciendo nada sin mandato de sus superioras.

Cum fere alienata mente hoc visu maneret, sorgres eam quaeritantes deprehenderunt loqui atque gradi minus valentem et ita incensam tremebundamque ad moderatricem adduxerunt. Ad genua eius cum procubuisset, Margarita Maria quid sibi contigerat repugnanter narravit: mater de Saumaise vero eam inclementer excipiens et multis castigans, ea omnia quae Dominus ei petierat noluit concedere. Qua re mirum quantum illa recreata est, cui humilitate ac demissione nihil erat iucundius.

Como permaneciese casi fuera de sí por esta visión, las hermanas, haciéndole preguntas, la cogieron sin que pudiese casi ni hablar, ni andar y así encendida y temblorosa la condujeron a la superiora. Habiendo caído a sus rodillas, Margerita María narró con repugnancia lo que le había sucedido: la madre de Saumaise recibiéndola duramente y reprendiéndola mucho, no lle quiso conceder nada de lo que el Señor le había pedido. Con lo cual se alegró ella mucho, pues no tenía por cosa más grata que la humillación y el desprecio.

At in imbecilla virgínea membra divinitus immissus ignis ardentem et continuam intulit febrim, quam diu illa animo libenti toleravit, donec ad id extremi est adducta, ut iam iam moritura esse videretur. Tunc mater de Saumaise Margaritam Mariam iussit a Deo sanitatem petere, quam si recuperasset, id argumento futurum revera eam a spiritu divino duci. Antistitis voluntati paruit et continuo exaudita est. Aegrotanti enim virgini sanctissima Dei mater visa est, aiens

Se missam a Filio divino, quo pristinam valetudinem restitueret filiae dilectae: quam benigne est solata ac praedixit longum iter adhuc agendum ipsi manere, perpetuo sub cruce, clavis spinisque trans verberatam, flagellis laceratam: nihil tamen esse ei timendum; se enim nunquam eam fore derelicturam, sed assidue tutaturam.

Cum ita haec contigisset, fas iam matri de Saumaise non erat, divinis rebus, quae in Margarita Maria eveniebant, fidem abnuere: quare, cum imparem se existimaret, ad filiam, per vias adeo excelsas gradientem, ducendam, optime rata est cum religiosis viris, qui Paraedii in regendis animabus et dignoscendis spiritibus sciti habebantur, arduum negotium mature considerare. Hi vero, rebus perpensis, Margaritam Mariam illusami iudicarunt, et eam atque moderatricem vetuerunt complecti et sectari quae mirabilia proferebantur. Frustra vero soror iussum peragere omnibus suis viribus connisa est, Deo non sinente: quare in incredibiles sollicitudines ipsa devenit, quum enim Deus pergeret constanter ancillam suam persequi, existimare ipsa iubebatur qui in se ita agebat, • Deum non esse.

Perturbatam et derelictam se putantem, divinus Magister tranquillavit, promittens quemdam servum suum ad eam se missurum, cui illam praecipiebat, sacri sui Cordis arcana omnia quae didicerat, revelare: ipsius enim fore partes, per viam extraordinariam, qua ipsa incedebat, eam confirmare.

El divino Maestro tranquilizó a la turbada y abandonada, prometiéndole que le enviaría un siervo suyo, al cual le mandaba revelar todos los secretos de su Corazón que había aprendido: pues su papel consistiría en darle fuerzas para el camino extraordinario que recorría.

Sub primis sequentis anni venit Paraedium venerabilis pater Claudius de la Colombière, cuius scientia ac virtus maximi fiebat,* Paraediensi Societatis Iesu domui praefuturus: utque primum asceterium a Visitatione adiit, Margarita Maria intimam vocem percepit aientem :

- Ecce, quem tibi mitto. -

Aliquando deinceps post habitam apud sanctimoniales a Visitatione concionem, pater de la Colombière petiit a matre de Saumaise quaenam esset soror illa cuius locum demonstrabat: et cum responsum fuisset, nomen illi sorori esse Margaritae Mariae, pater subdidit:

«Est ea selecta quaedam anima».

Post haec mater de Saumaise iussit Margaritam Mariam animum omnem suum patri Claudio pandere. Cum perinvite in id illa ingrederetur, hortant e illo, ingenue perfecit. Ipse Pater humili virgini animum addidit, quin dubitaret de spiritu quo ducehatur, quippe ex obedientia eam non eximebat: Dei incitamentis obtemperans, totam se arbitrio eius permittens et gratificans, cum eius benignitatem miraretur, qui ab ancilla sua adeo obnitente non recesserat, communicationes eius, familiaria alloquia reverenti, humili, pergrato animo exciperet.

Quodam die, cum in aede a Visitatione pater de la Colombière, adstantibus sanctimonialibus, rem divinam faceret et secum bonitatem Dei reputaret, qua per sanctum sacrificium nobis se communicat, sensit se novo quodam et inexplicabili fervore erga eum accendi, uti patefactum Margaritae est. Cui, ad sanctas Epulas mox accedenti, Dominus Noster divinum Cor suum ostendit, ardentis fornacis speciem praebens: alia duo corda illi appropinquabant ut illi se devincerent et in illud demergerent. Vocem audierunt dicentem:

«Ita sanctus amor meus tria haec corda in aeternum coniungit».

Alia duo corda erant cor Margaritae Mariae et cor patris Claudii. Praecepit praeterea Dominus ancillam suam eidem patri divini sui Cordis thesauros manifestare ut eorum pretium et utilitatem pervulgaret: sibi autem addebat libere, divinorum horum bonorum, veluti fratrem ac sororem, ambos esse aeque participes.

Cierto día, cuando decía misa en la capilla de la Visitación el padre de la Colombière con asistencia de las monjas, considerando él en su interior la bondad de Dios con que se nos comunica por medio del santo sacrificio, sintióse encendido con nuevo e inexplicable fervor hacia él, como fue revelado a Margarita. Y Nuestro Señor, al acercarse ella luego al sagrado convite, le mostró su divino Corazón a manera de horno ardiente: otros dos corazones se le acercaban para unirse y sumergirse en él. Oyeron una voz que decía:

«Así une para siempre mi santo amor estos tres corazones».

Los otros dos corazones eran el de Margarita María y el del padre Claudio. Mandó además el Señor que su sierva descubriese al mismo padre los tesoros de su divino Corazón para que divulgase su precio y utilidad: y añadía que le placía que los dos, como hermano y hermana, participasen igualmente de estos divinos bienes.

[En la cuarta de las grandes revelaciones, dentro de la octava del Corpus Christi de 1675, entre el 13 y el 20 de junio; le pide Jesús una Fiesta especial para honrar Su Corazón: ]

Nam ad aeternam memoriam visum est insigne illud quod Margaritae Mariae, anno millesimo sexcentésimo septuagesimo quinto, est obiectum inter octo dies qui Corporis Domini festum excipiunt. Nam cum ipsa coram sanctissimo Sacramento Dei adstaret, divinus Sponsus eximia in dilectam suam beneficia profudit: quae et magno opere impellebatur, quoquo pacto facultas suppeteret, gratiam ei referre.

«Nulla mihi --inquit Ille-- erit a Te remuneratio acceptior, quam si tu id agas, quod a te toties petii».

Tum divinum Cor suum aperuit et inquit:

«Ecce hoc Cor, quod homines tanto opere dilexit, quod ita rei nulli pepercit, ut ad amorem suum declarandum se confecerit et consumpserit: illorum vero pars maxima ingrato me animo remunerantur, impudentia sua, sacrilegiis, veterno, despicentia, quam in hoc amoris sacramento mihi exhibent: id vero molestissime patior, a cordibus quoque devotis mihi, tali me modo tractari. Propterea a te peto, ut sexta feria, quae octo dies sequitur sanctissimo Sacramento sacros, praecipuum solemne instituatur ad Cor meum honorandum: quo die sancta de altari erunt a fidelibus libanda et adhibenda simul honorabilis compensatio, ad reparandas indignitates, in sanctissimum Sacramentum per eos dies inlatas, quibus populo adorandum propositum fuit. Despondeo ego tibi, Cor meum se fore dilaturum, ad divini amoris sui actiones ubertim in illos effundendas, qui illud tali honore afficiant aliisque ad haec agenda, exstent auctores».

Porque para eterna memoria fue vista la señal aquella que se presentó a los ojos de Margarita María el año 1675, dentro de la octava de la fiesta del Corpus Domini. porque estando ella ante el santísimo Sacrammento de Dios, el divino Esposo derramó sobre su amada eximios beneficios: la cual sentíase extraordinariamente movida a darle gracias de la manera que pudiese.

«No tendré de ti --dice Él-- correspondencia más grata que si haces lo que tantas veces te pedí».

Entonces descubrió su divino Corazón y dijo:

«He aquí este Corazón que tanto ha amado a los hombres, que no ha perdonado nada, de suerte que se ha dehecho por completo para manufestar su amor: empero grandísima parte de ellos me pagan con la ingratitud, por la desvergüenza, sacrilegios, apatía, desprecio, que me muestran en este sacramento de amor: mas llevo muy a mal, [principalmente] el ser así tratad también por los corazones a mí consagrados. por lo cual te pido, que el viernes que sigue a la octava del Corpus, una especial solemnidad para honeae mi Corazón: en el cual día, comulgarán los fieles y me honrarán para reparar las ofensas inferidas al santísimo Sacramento durante los días en que estuvo expuesto a su adoración. Yo te prometo que mi Corazón se dilatará, para derramar copiosamente la actividad de su divino amor sobre los que le obsequien con tal honor y aconsejen a otros que hagan lo mismo».

Cum Dominus ita dilectam sponsam alioqui dignatus esset, illa respondit:

«Sed haec, Domine mi, a tam misera ac peccatrice creatura tu petis, quae tuis studiis sua ipsius indignitate officiet?».

At ille:

«Oh imperitam sane virginem! Tene tandem latet, imbecillimis me naturis uti, quibus acerrimas contundami».

Ipsa vero:

«Quibus rebus transigere haec queam, tu igitur mihi praebeas».

Denuo porro Dominus:

«Servum meum (patrem nimirum de la Colombière) adhibe: meis verbis die ei, ad religionem hanc constituendam, nervos omnes intendat et ad divini Cordis mei votum explendum: coram impedimentis, quae incident, ne abiiciet animum; sciat omnia posse eum, sibi qui omnino diffidat, quo virtuti meae sese permittat».

Habiéndose dignado el Señor hablar así a su querida esposa ella respondió:

«¿Pero esto, mi Señor, pides Tú por tan miserable y pecadora criatura, que ella estorbará con su propia indignidad tus deseos?'».

Y Él:

«¡Oh ignorante y necia virgen! ¿Se te oculta, que yo me sirvo de criaturas débiles para confundir con ellas a las más fuertes?».

Pero ella:

«Dame pues recursos con que pueda realizar estas cosas».

De nuevo el Señor:

«Sírvete de mi siervo (es decir del padre de la Colombière): dile de mi parte, que dedique todas sus fueras a establecer esta devoción y cumplir el designio de mi divino Corazón: que no se desanime ante los impedimentos que sobrevengan; que sepa que todo lo puede el que desconfía totalmente de sí mismo, para permitir mi poder en él».

[El 21 de junio de 1675 Margarita María y Claudio de la Colombière se consagran al Sagrado Corazón]

Cum Margarita Maria mandata divina ad patrem Claudium detulisset, ab eo iussa est quae sacri Cordis religionem respiciebant et alia plura Dei gloriae utilia, quorum in partem ipse vocabatur litteris mandare et scriptum sibi tradere, ut commode posset meditare. Continenter igitur, huius piae religionis duo praecones, ab ipso Domino delecti, divini Iesu Cordis diem festum primi celebrarunt, die vigesima prima iunii eiusdem anni millesimi sexcentesimi septuagesimi quinti, quo se ei addixerunt et paratos sunt professi ad omnia suscipienda et toleranda, quibus Eius proposita perficerentur. Sed, non ita multo deinceps, Margarita Maria auxiliis orbata est patris de la Colombière qui, exeunte mense septembris sequentis anni, ad Anglicam aulam est profectus, ubi ducissae Eboracensi a sacris esset concionibus. Hoc discidium acerbius illa tulit: quam ob rem a caelesti Sponso reprehensa est, eam ita arguente:

«Quid hoc? nonne tibi sum ego satis, qui principium tuum ac tua finis exsto?».

Habiendo referido Margarita María al padre Claudio los divinos mandatos,este le mandó que escribiese lo referente a la devoción al Sagrado Corazón y otras varias cosas útiles para la gloria de Dios, relacionadas con su intwevención en las mismas, y que le entregase lo escrito para poder meditarlo cómodamente. Acto seguido, pues, los dos pregoneros de de esta piadosa devoción, escogidos por el Señor mismo, fueron los primeros en celebrar lla fiesta dell divino Coraz´´on de Jesús, el día 21 de junio del mismo año 1675, en el cual se le consagraron y declararon que estaban dispuestos a emprender y sufrir todas las cosas, con las cuales se llevasen a cabo los planes de Él. Pero no mucho después, Margarita María se vio privada de la ayuda del padre de la Colombière, el cual, a fines de sptiembre del año siguiente, partió a la corte de Inglaterra, para ser en ella predicador de la duquesa de York. Esta separación la llevó ella [Margarita] con bastante pena:`por lo cual fue reprendida por el celestial Esposo, con estas palabras:

«¿Qué es esto? ¿No te basto Yo, tu principio y tu fin.

Cum pater Claudius Paraedio abscessisset, inenarrabiles cruciatus, Deo volente, Margaritae Mariae tolerandi fuerunt, quibus menda repararet, quae in suo asceterio admittebantur. Quare in id languoris est delapsa, ut, stomacho cibi impatiente, ipsa escis fere abstineret: iussa, quae apponebantur, cuncta comedere, ita ea evomebat et maius detrimentum accipiebat valetudo, ut revocandum iussum fuerit et in aliud mutandum tantum com edendi quantum esset facultas. Mater de Saumaise, absoluto sexennio sui magisterii, sub eodem fere tempore, idest anno millesimo sexcentésimo septuagesimo octavo, Paraedio decessit: in commentariis suis huiusmodi testimonium reddiderat de Margarita Maria: per sex annos, quibus familiariter ea usa erat, numquam propositum illius refrixisse, quo certum erat, ut in se Deus in omnibus regnaret, ante omnia et prae omnibus; nulli unquam oblectamento aut animi, aut corporis eam induisisse; hac constanti fidelitate, eximias gratias a divina largitate et singularia beneficia sibi conciliasse; haec vicissim, ad cruces, afflictiones, despicientias magno opere persequendas, eam excitasse; exstare neminem, qui tantis studiis honores et voluntates concupiscat, quant a illa aviditate cruces et contemptus appetebat: hac erant eius deliciae, quamquam delicatior natura eius talia stomachabatur et graviter ferebat.

Cuando el padre Claudio se fue de Paray, inenarrables padecimientos, por voluntad de Dios fueron soportados por Margarita María, para solucionar sus problemas físicos, que en su convento se admitían. Porque cayó en tal debilidad que

Matrem de Saumaise in asceterio Paraediensi administrando mater Greyfié excepit, quae sororum sententias ad Margaritam Mariam quod attinet, offendit discrepantes: quare ad concordiam tuendam in ipsa qua e singulariter contingebant, flocci pendere prae se ferebat et, si quid ipsa egisset, quod reliquis non probabatur, quamvis iussu suo egisset, vel se auctore, eam coram castigare non dubitabat. Istius modi agendi ratio Dei famulae erga moderatricem gratum animum excitavit et sanctae necessitudinis in dies vincula roboravit. Quamquam autem Margaritae Mariae antiquius nihil erat, quam ut adorabile Iesu Cor universis hominibus praedicaretur, tant a tamen tenebatur humilitate, ut ea de re quidquam aggredi vereretur, ne sanctum negotium vitiaret indignitate sua ac pessum daret. Interim vero praeposita vetuit ancillam Dei quintae feriae nocte, ut Dominus eam iusserat, per oram vigilare orantem: humiliter illa quidem obtemperavit: identidem vero moderatricem adibat et timere se aiebat, ne illam interdictionem probaret Dominus et eius causa ne repeteret poenas. Nec de sententia illa tamen decedebat: sed ut vidit sororem Mariam Elisabetham Quarré, in qua egregias spes collocaverat, profluvio sanguinis subito absumi, rata id contigisse in poenam sui peccati, Margaritae Mariae dudum ablatam veniam redintegravit.

Spiritualibus cruciatibus summo opere cum soror perciretur, benigne cohortatus eam est Dominus nollet animum despondere: se enim fidelem ipsi esse custodem attributurum, qui comes ei perpetuus foret, temporibus eius praesto esset et contra hostem ferret suppetias. Igitur istius opibus ancilla Dei constanter utebatur, qui, trepidis in angustiis, se illi etiam conspiciendum praebebat, et moerentem comiter solabatur. Quisnam esset, olim ei indicavit, ut Sponsi in se amor quantus esset, illa perspiceret:

«Ex beatis iis spiritibus -inquit- ego sum qui maiestatis divinae solio proxime adstant quique Iesu Christi sacri Cordis ardorum fiunt maxime participes».

[Margarita María hace donación de sus cosas al Sagrado Corazón en 1678]

Iussa divinitus est Margarita Maria, quae ipsa habebat, Sponso suo iustam facere donationem et solemni actui scribendo mater Greyfié est adhibita. Haec igitur, tabellionis partes usurpans, extremo die decembris eiusdem anni [1678], litteris mandabat se, pro ea potestate qua in Margaritam Mariam pollebat, sacro adorabilis Iesu Cordi, absoluta atque irrevocabili conditione, offerre, dedicare et conservare quidquid boni illa, per integram suam vitam, agere posset et post obitum pro ea ageretur, ut sacrum idem Cor, sua voluntate et arbitrio, in eorum gratiam, sive vivorum, sive mortuorum, qui sibi videantur, eo utatur; profiteri sororem Margaritam Mariam, libenti animo sese omnibus exuere, hoc excepto, velle se divino Iesu Cordi aeterno esse coniunctam illudque amore tantummodo eius diligere. Tum mater, tum soror, subscriptionem apposuerunt huic syngraphae, quae iucundissima Deo fuit, qui sponsae suae dixit, ut illa, amore suo, omnia bona abiecerat, ita vicissim se velle eam Cordis sui et omnium eius thesaurorum heredem esse, praecepitque eam, se dictante, hanc donationem sanguine suo scriptis mandare, quae ut firma essent, Margarita Maria sacrum Iesu nomen supra cor suum scalpello incidit.

Mandó Dios a Margarita María que hiciese justa donación a su Esposo de todas las cosas que tenía y la madre Greyfié se encargó de la escritura de este solemne acto. Ésta pues, haciendo de notaria, el último día de diciembre del mismo año [1678], escribió que ella, en virtud de la potestad que tenía sobre Margarita María, ofrecía, dedicaba y consagraba, sin condición alguna y de modo irrevocable, al adorable sagrado Corazón de Jesús, todo el bien que ella pudiese hacer durante toda su vida y se hiciese por ella después de su muerte, para que el mismo sagrado Corazón lo emplease a su voluntad y arbitrio en favor de aquellos, ora vivos, ora difuntos, que le pareciese; que declaraba que sor Margarita María se despojaba gustosamente de todo, exceptuando esto, que quería estar unida al divino Corazón eterno de Jesús y amarle tan solo con su amor. tanto la madre como la hermana firmaron este documento que fue gratísimo a Dios, el cual dijo a su esposa que que, así como ella por su amor, había dejado todas las cosas, el a su vez quería que ella fuese heredera de au Corazón y de todos su tesoros, y le mandó que a su dictado escribiese esta donación con su sangre, y para que estas cosas fuesen válidas, Margarita María grabó sobre su corazón con una lanceta el sagrado nombre de Jesús.

Ipsis illis diebus, pater de la Colombière, fidei causa ex Anglia deturbatus, cum per Paraedium oppidum iter haberet, matrem Greyfìé invenit de Margarita Maria et mirabilibus, quae in ea fiebant, paulo haesitantem. At scitus vir eam confirmavit significans dubium sibi non esse in ea sorore gratiam Dei operari.

-Ecquid vero attinet- subdebat,

«si de diaboli illusionibus agatur, quandoquidem eosdem effectus, quos Dei gratiae pariunt? Cuius tamen rei nulla species est: ita enim gerens, eam decipere diabolus volens, se ipse deciperet; quippe humilitas, absoluta obedientia, simplicitas, arbitrii cohibitio tenebrarum spiritus «non sunt illi quidem fructus».

Autumnali tempore subsequentis anni, soror Margarita Maria, Dei amore flagrans, cum videret vulnus, quod sibi intulerat, ad sanctissimum Iesu nomen super cor suum incidendum, iam coalescere, suscitare illud excogitavit, ardentis cerei flamma admota. Manus tamen factum supergressum est animi intentionem: quare gravius exulcerata de re soror coacta est praepositam commone facere, quae, ad peiora praecavenda, significavit remedia esse adhibenda. Sed humillima virgo perhorrescens aliis ostendere malum quod amore Dei sibi effecerat, Deum enixe precata est, ut e tanta sollicitudine sponsam suam levaret; qui illi promisit postero die eam fore sanam, quod ita evenit. Quum vero prodigiosae sanationis renunciandae necdum tempus suppetiisset, moderatricis schedula Margarita Maria est iussa, malum suum monstrare sorori schedulam ipsam reddenti. At cum nullum superesset vestigium mali, ab imperato faciendo, illa rata est supersedendum et continuo matrem adiit, quae tamen acriter eam reprehendit et voluit sorori a valetudinario locum mali omnino patefacere, quamvis iam nihil remediorum opus esset. Severius etiam, quinque dierum spatio, a divino Sponso est in eam animadversum; qui insuper ei dixit sacrum illud nomen, quod illa tantis cruciatibus sibi impresserat, huius noxae poena, numquam in posterum extrinsecus appariturum.

Morbi vero, quibus assidue Dei ancilla afflictabatur quosque in deliciis habebat, in valetudinarium saepe eam detrudebant. Ibi pridem degentem, die decimonona iunii anni millesimi sexcentesimi octogesimi, pridie nempe sanctissimi Corporis Domini solemnia, mater Greyfìé convenit, a qua instantibus precibus licentiam impetravit, postridie, lectulo paulisper relicto, sacro adstandi. Itaque soror valetudinario praeposita est iussa curare mane, sub horam divini officii, aegrotam nonnulla refectam alimonia, e lecto surgere et eam ad sacrum deducere. Vespere tamen Margarita Maria sorori a valetudinario dixit servare ieiunium se optare, quo sanctam Communionem reciperet, spem habens ad id quoque sibi vires Dominum praebiturum. Soror non est refragata et rata ne matrem quidem Greyfié refragaturam esse, promisit veniam ab ea se petituram. Eo tamen die id efficere oblita, diluculo Margaritae Mariae se induenti praesto est, tum recta ad praepositam, permissionem ab ea relatura Nam ista, eodem tempore valetudinarium ex alia porta ingressa, Margaritam Mariam offendit quae lectulum iam reliquerat, quo sacri Convivii particeps fieret. Quin rem praecipue investiget, acriter illam obiurgat: arbitratui suo nimium eam adhaerescere, obedientiae deficere, humilitati, simplicitati: rei divinae igitur intersit, ad sacras Epulas, quandoquidem ita libet, accedat. Ut vero propria voluntas satis ad haec ei virium praebet, ita vice sua se iubere, valetudinario excedere, quinque continentes menses, valentium sororum omnia muner a persequi, nulla adhibere medicamenta, valetudinarium non adire, nisi hoc faciat ad aegrotantes invisendas aut eis opem suam, si sit opus, commodandam. Humillima virgo, ad moderatricis genua provoluta, austeram animadversionem excepit, noxae suae veniam ac poenam petiit et quae praecipiebantur, quam ocissime praestare instituit. Cui benigne Dominus est opitulatus, valetudinem sponsae dilectae promittens, qua integra perillos quinque menses usa est, quibus consumptis, pristinae aegrotationes, quas tanta cupiditate expetierat, in eam sunt reversae.

Nihilosecius mirum, mater Greyfié filiam suam quantum diligebat et quanti faciebat virtutes eius ac sanctimoniam: quae vicissim, quo ab ea habebatur inclementius, eo studiosius in amore respondebat. Cum porro, uti assidue contingebat, sub finem sequentis anni millesimi sexcentesimi octigesimi primi, Margarita Maria graviter aegrotaret, denuo moderatrix impelli se sensit, ut e valetudinario illam inopinato emitteret et Domini curis eam sanandam traderet. Quare ita iussa soror, tametsi gravi febri cohorrebat, in conclave se recepit, ubi Iesus Dominus, praesens ei factus, humi iacentem sublevavit et utpote suae sollicitudini permissam, talem ei valetudinem reddidit ut si numquam ipsa aegrotasset.

Quodam die, cum Margarita Maria divinum Epulum adiret, Dominus in sacra Hostia visus est, spinea corona caput sponsae cingens, dum auctor est, in eius pignus illam acciperet, quae ut similis sibi fieret, mox erat ei imponenda. Ac revera paulo post, adversis casibus in caput pluries percussa, asperi sibi cruciatus sustinendi fuerunt, quorum gratior Domino suo erat quam si potentissimorum orbis regum sibi esset diademat a largitus, insomnes ducens noctes, se beatam putabat, nam cum divino Sponso tempus traducendi dabatur locus, ex capitis dolore pulvinis illud applicare praepedita, felicissimam se existimabat, Iesu Domino similem factam, qui adorabili capite adhaerescere cruci vetabatur.

Mense augusti eiusdem anni [1681], pater de la Colombière Paraedium rediit, ut pergravis morbus, quo afflictabatur, eo in oppido curaretur: qui iis doloribus et virium ea infirmitate iam tenebatur ut vix loquendi superesset facultas. Ante tamen hiemalis temporis initium, potuit asceterium a Visitatione aliquoties adire et sororem Alacoque atque reliquas spirituales filias convenire. Brevi tamen fuit istius conditio, ut facile comperiretur Paraediensis aëris temperiem eius valetudini minus esse accommodatam: quare de eo transmittendo consulebatur apud Rhodanum flumen, Lugduni, seu Viennae, ubi natale caelum hauriret. Clanculum iam iis apparatis quibus ad iter opus erat et frater ad eum deducendum, die vigesimanona mensis ianuarii anni millesimi sexcentesimi octogesimi secundi, Paraedium advenerat, quum domina Mayneaud de Bisefranc, rem odoratam Margaritae Mariae renunciavit, quae ei negotium dedit diceret patri Claudio, per obedientiam si esset fas, se illo itinere abstineret. Petente eo ut scripti soror consilium explicaret, illa exaravit in schedula:

«Dixit mihi, istic velle se tuae vitae sacrificium».

Igitur itinere supersessum est.

Claudius de la Colombière Paraedii, die decimaquinta februarii anni millesimi sexcentesimi octogesimi secundi, hora septima vespertina obiit et cum postridie mane id in asceterio nunciaretur, Margarita Maria inquit:

«Pro eo orate et curate ut ubicumque oretur».

Hora vero undecima, eadem ita loquuta est:

«Moeroris facite finem: invocate eum, nolite quidvis timere; ad opem enim vobis ferendam, qua nunquam, modo amptissimus est».

Miranti vero matri Greyfìé sororem preces et afflictationes, quemadmodum agere pro ceteris consueverat, pro defuncto patre non petere, suaviter et hilare ea inquit:

«Nihil sane talibus necesse est; quippe ea est conditio eius ut pro nobis oret: bonitate enim ac misericordia sacri Cordis Domini Nostri, decora sede in coelis potitur; tantum, ut Deo satisfaceret, de quadam in diligendo ei segnitia a beatifica visione dimotus est, ex qua hora morti occubuit, usque donec in animum corpus conditum est».

Cum vero humilis virgo schedulam illam, quam ad moriturum patrem Glaudium dederat recuperare conaretur, pater Bourguignet, domui Societatis Iesu praepositus, dixit universum domus tabularium se citius daturum quam propheticam illam schedulam.

Incredibile est quanta misericordia Margarita Maria commovebatur erga animas purgatorio igne expiantes, quibus non raro a Domino copia fiebat, ut illi se conspiciendas praeberent, aerumnas patefacerent. Tum illa vehementes preces Deo effundebat, libenter suscipiebat afflictationes, quousque foret ei compertum, exoptatam beatificami Dei visionem illas esse tandem adeptas.

Festo die Domini nostri in caelum ascendentis, anno millesimo sexcentésimo octogesimo quarto, mater Greyfié, praefecturae tempore expleto, asceterium Paraediense reliquit et partes eius mater Christina Melin suscepit. Cum alumna ipsius Paraediensis asceterii esset, et Margaritae Mariae virtutes exploratas haberet, eam plurimi faciebat. Huic vero, ex hac potissimum causa, immutatio moderatricis ingratissima fuit, quippe haec erga humilem virginem frequentes emendationes non adhibebat, quibus mater Greyfié uberrime utebatur. Molestius quoque tulit quod mater Melin, adstatricem penes se eam cupiens habere, fuit auctor ut ad id officium a sanctimonialium coetu eligeretur: at ea, de paulo honestare loco, quem aegre erat adepta, se consolari adhitebatur incumbens demissioribus officiis: sororibus a culina praesto esse, ad eas ligna baiu lare, fictilia lavare.

Exeunte eodem anno, Margarita Maria electa est tiruncularum magistra, ipsis petentibus, spem nactis, quam aggrediebatur perfectionem vitae, doctrina eius et exemplis se esse proclivius adepturas; imo quaedam exstitit quae, tirocinii iam tempore expleto, ad illud remeare voluit, quo in sororis Margaritae Mariae disciplinam se committeret. Illa vero charitatem Dei vitae religiosae constituebat fundamentum: docebat voluntatem Dei omnium actionum esse normam, propriam vero perpetuo esse abdicandam, omnes extraneos affectus exuendos, valedicendum omnibus rebus: seipsam contemnere, precibus cunctis et religionibus praestare : attamen addebat perpetuo orandum esse. Simul dilectas alumnas suas sanctissimi Cordis Iesu religioni initiabat, de qua ad eas saepe sermones serebat: eae vero ferventis magistrae hortamenta summa voluntate et ardentibus studiis excipiebant.

Adveniente eo die, quem ipse Dominus sanctissimo Cordi suo sacrum in posterum fore, constituerat - anno millesimo sexcentésimo octogesimo quinto, hic dies erat vigesimus mensis iunii - Margarita Maria sanctissimi eiusdem Cordis quamdam imaginem calamo descripserat. Porro eius alumnae, ab ipsa divino amore incensae, eo die media nocte e lectulo surrexerunt, erectaque arula et desuper illa imagine suspensa, ad quae facultatem habuerant, pie eam decoraverunt; et, mane facto, sanctissimo Cordi Iesu quaeque se addixit et propriam dicavit. Beatas eas praedicebat earum magistra, quas adhibebat Dominus, ut divini Cordis sui sanctae religionis initium facerent! Integer ille dies a tirunculis est consumptus in honorando humiliimo et suavissimo Corde Iesu, eo laudando eique benedicendo. Hic primigenius triumphus sanctissimi Iesu Cordis, animo Margaritae Mariae quantum oblectamenti attulerit, facile conficitur. Verum laetitiam acres dimicationes sunt prosequtae: de his enim quae in tirocinio facta erant, per reliquum asceterium cum fama manaret, non defuere sanctimoniales, quae Dei famulam et eius discipulas aspere increparent, quippe quae, ut libidine sua precibus et extraordinariis ritibus devotae virgines onerarentur, quod per constitutiones prohibitum erat, committebant. Suborientibus contentionibus, mater Melin, tranquillitatis ducta studio, vetuit quidpiam simile, ob reliquarum sororum oculos, posthac suscipi in tirocinio: verum exiguas religiones suas clanculum persequi tirunculis liceret. Brevi tamen istiusmodi rerum conditio plane immutata est.

 

 

Antecedente anno, Lugduni typis editus erat «Recessus spiritualis» auctore Claudio de la Colombière et, non multo post, ille libellus Paraedium est allatus et in coenaculo devotarum virginum cum earum multa atque pia voluptate coeptus recitari: omnes enim illum patrem plurimi faciebant nec erat ulla quae de rebus, in illis paginis contentis, vel minimum esse subdiffidendum suspicantur. Brevi vero in illum locum ventum est in quo narratur de quadam persona quacum Deus familiariter versatur et cui, ante sanctissimum Sacramentum oranti, ipse Deus petierat ut sanctissimi Cordis sui diem festum, nono die post divini Sacramenti festum instituendum curaret; et ab illa persona hoc divinum iussum ad «Recessus» scriptorem transmissum esse. Igitur cum in coenaculo iste locus recitare tur, sanctimoniales cognoverunt agi de quadam re super naturam atque divina, quae in aede atque intra illius asceterii muros contigerat, et personam illam, et privilegiis tam excelsis animam ditatam, esse sororem Margaritam Mariam Alacoque. Imo, mensis sublatis, tempore sororum relaxationis, aliqua ex ipsis Margaritae Mariae occurrere non dubitavit et de re illa disertim alioqui: haec autem de rebus in «Recessu» narratis, in quibus praecipuam partem habuerat, nihil infitiata respondit, ex his iustam sibi causam esse ut abiectionem suam diligeret. At ex hac «Recessus» lectione eius sanctitatis famam vehementer apud omnes sorores firmatam esse, non est equidem mirandum.

Cum vero, anno millesimo sexcentésimo octogesimo quinto, esset in domo Paraediensi Societatis Iesu pater Ignatius Rolin, a Domino ancillae suae assignatus est, qui eius animae moderaretur. Huic illa totius vitae confessionem egit: qui, ea audita ac mature perpensa, iussit omnia, quae per integram suam aetatem sibi contigerant, eam scriptis mandare. Ita ipsa, obedientia adacta illam Autobiographiam exaravit, cui debemus si multa memoriae prodita sunt, quae secus nos omnino Merent. Eo autem tempore, cum quaedam tiruncula, ad id religiosum sodalitium a Deo non appellata, dimittenda fuerit, contra Margaritam Mariam tirancularum magistram animi non modo laicorum sed etiam ipsarum sanctimonialium adversati sunt et aspere repugnaverunt. Tunc pater Rolin titubantem virginem confirmavit eiusque animum excitavit, eam graviter hortans ut nollet in mentem inducere insectationes illas quae commovebantur, maledicta excitari quae suadente et impulsore diabolo in ipsam coniioebantur; imo tales res existimaret a Deo permitti, qui sponsae suae periculum humilitatis, patientiae, mansuetudinis optabat facere. Gratias igitur Deo multas haberet et ageret, qui ea ratione dilectionem suam erga eam expromebat.

Praestantiora solatia graves molestias exceperunt. Nam instante iam die, quem ipse Dominus ad divinum Cor suum honestandum praefinierat, eadem illa soror Maria Magdalena des Escures, quae superiore anno tirocinium adire recusaverat ut ibi sanctissimum Cor Iesu adoraret, ipsius Cordis divini ab ancilla Dei imaginem petiit, cui arulam subiecit in aditu chori sanctimonialium. Igitur, auspicatissimo eo die vigesimo primo iunii anni millesimi sexcentesimi octogesimi sexti, devotae mulieres ut ingrediebantur chorum ad arulam conspicabantur, rei novitatem admiratae, cunctae sunt intime commotae et, conversis protinus animis, prostans divinum Cor certatim adoraverunt eique omnes ardenter benedixerunt. Nec mora: iam sermones agitant de curando ut tabula depingatur, quae sanctum mysterium exprimat: iam consilium quaeque promit ut a necessariis suis, ad id efficiendum, impetret pecuniam. At, a Deo instincta, mater Melin, quam tabula depingatur, ad locandam eam ante sacellum esse exstruendum, rata est; et sororculae a parvo habitu e pusillis oblectamentis subducebant pecuniam, ad eam aedificationem: numquam vero antea asceterii inopia, quam in illo tempore deplorata magis fuit. Cui tamen spisso ac operoso labore adeo occursum est ut annalibus asceterii proditum memoriae sit, tam enixe eo anno hortum esse excultum ut duplícalos fructus tulerit. Interim ad alios quoque a Visitatione asceterios sacri Cordis Iesu religio propagabatur, ut Sinemuri in Esselatensi comitatu (Semur-en-Auxois) opera matris Greyfié, quae tunc illi asceterio moderabatur; Divione (Dijon), adnitente matre de Saumaise, cui acriter soror addebatur Ioanna Magdalenas Joly; Molinis (Moulins) per matrem Soudeilles, ad quam Margarita Maria de hac re non semel litteras dabat. Patre Rolin assentiente atque impellente, anno millesimo sexcentésimo octogesimo sexto, Margarita Maria voto se obligavit sanctissimo Iesu Cordi arctius absolute et perfecte addicturam; ei se tum in gaudiis, tum in doloribus omnino permittentem; seque plane neglecta, ipsum diligere promittentem, ipsi satisfacturam; silenter omnia agentem ac tolerantem eius victimam perpetuo futuram. Praeterea promisit adversarios quosque suos ex animo diiecturam, in praecipuorum amicorum numero eos habituram, commodis illorum inservituram, quidquid sibi beneficii fieret facultas in eos collaturam.

Dominus Iesus autem hoc sermone suam fidelem sponsam alioqui dignatus est:

«Tibi poliiceor, in profusa mei Cordis misericordia, si qui per novem continentes menses, singulis sextis feriis quoquo mense primis occurrentibus, sacratissimam mensam adeant, omnipotentem Cordis mei amorem poenitentiae finalis beneficium eis concessurum: in offensa apud me haud ipsi monentur neque sanctis non exceptis sacramentis; ac, in postremis illis momentis, tutum eis asylum Cor «meum praebebit».

Eodem anno iam exeunte, Iacobus Alacoque, Ancillae Dei frater, qui oppidi Bois-Sainte-Marie curio erat, adeo vehementer aegrotavit, ut iam desperatus a tribus suis medicis desereretur. Frater alter, Chrysostomus, ad Margaritam Mariam nuncium misit qui, pro moribundo fratre, virginis preces peteret: haec vero, sinistro nuncio recepto, inquit non opinari fratrem fore moriturum et, a nuncio paulo decedens, ante sanctissimum Sacramentum perrexit oratum; tum hilari vultu ad nuncium revertit confirmans fratrem illo morbo non esse moriturum, quod domum suam scriptis etiam nuntiavit: revera ille, octavo die, a quavis invaletudine iam evaserat. Multa enim, pro aegri fratris sanatione, soror Deo pollicita est, a quo retulit responsum id Se concessurum et sanctum eum esse facturum, dummodo propositis atque suis beneficiis responsurus ille foret. Quare, subsequente anno ineunte, soror ad fratrem, qui sanationem recuperaverat, ut qua e Deo pro ipso promiserat significaret, litteras dedit, in quibus aiebat nefas esse Deum illudere, fluxarum rerum dimittendam ab eo cupidinem, studium aleae, morum impotentiam: et a sacro Domini Corde omnia sperare, qui tant a eum dilectione complectebatur ut sanctum omnino esse velit: hac ex causa servasse eum incolumen; illam vero aegritudinem immississe ut excitaret eum et per viam perfectionis celerius duceret. Ecquem sorori esset dolorem inusturus si, non obsequens Dei voluntati, sancta consilia eius ad vanum et irritum redigerei ac deturbaret: nullam pacem, nullam futuram quietem nisi omnia Deo ipse devoveret. Ad id assequendum, multum adlaborandum ei esse : at neque defuturam gratiam neque vim, neque sacri Domini nostri Iesu Christi Cordis praesidium.

Via igitur patefacta est, qua sanctissimi Cordis religio in paroecia illius oppidi Bois-Sainte-Marie propagaretur: Chrysostomus enim, in paroeciae aede, sacellum sacro Cordi dicatum, sua impensa, aedificari curavit, Iacobus porro sacrum, sextis feriis in perpetuum faciendum, ibi instituit: quarum rerum Margarita Maria, quae ad ea transigenda hortata vehementer fuerat, magnam animi oblectationem excepit. Molinis interea, principe et auctore ancilla Dei, divini Cordis Iesu religio a matre de Soudeilles disseminantur, Divione a matre de Saumaise.

Cum mater Maria Christina Melin ad antistitae munus iterum delecta •esset, denuo opta vit ut adstatrix sibi Margarita Maria adderetur, idque a sanctimonialibus facile assequuta est. Delectae sorori permolestum hoc fuit ut ipsa aliquanto post amicae suae scribebat:

«Fateor, hoc in tempore, infirmitatem me persensisse meam, subiectionis defectus ex quo personas plures interposui, quarum ope e meo munere evaderem: frustra tamen omnia fuerunt. Ah! oportet perfecta oblivione nos ipsas derelinquere et, post haec, nihil optare, nihil amplius velle, quo in Deo omnia inveniamus».

Iamdudum humilis virgo impelli se sentiebat ut, deprecante beato Francisco Salesio, dilecto instituto suo a Visitatione necessarias quasvis - expeteret gratias et potissimum unionis ac fraternae charitatis perfectionem, quae Ordinis eius praecipuae sunt virtutes. Cum pluries Dominus hanc petitionem renuisset, illa inquit:

«Deus meus, a te non abscedam, hanc gratiam donec mihi concesseris, dumque vita suppeterit, omnia, quae in me sunt, ad deprecandam illam adhibebo».

Tum Deus:

«Obse orationem tuam excipiam, quae sum iussurus, si ea impleantur. Oportet religiosas singulas sorores severe inquirere ad dignoscenda quae huic beneficio meo sint impedimento: plurimum obstat enim aliarum in alias studium quoddam atque invidia, cum reposita cordis frigiditate, quae charitatem dissolvit et beneficia mea frustratur».

Ac sanctus Franciscus Salesius qui coram aderat, adiunxit:

«Oportet veram Visitationis filiam esse viventem quamdam hostiam ad Iesu Christi similitudinem».

Alio vero die sancta Conditrix Margaritae Mariae dixerat:

«Veras filias a Visitatione in cruce exsultare, opus est et in abiectionibus gloriam: eorum enim triumphus in cruce tantum consistit».

Die Visitationis festo, altero nempe mensis iulii, anno millesimo sexcentésimo octogesimo septimo, soror Margarita Maria coram sanctissimo Sacramento pro Ordine suo vehementer preces fundebat: Deus vero sponsae suae dixit:

«Noli me diutius hac de re affari: devotae virgines, vocante me, obsurdescunt et aedificii subvertunt fundamenta: quod si alio illud fundamento fulcire agitatur, ego ipsum eruam».

Necesse fuit, Dei Matrem se interponere ad Visitationis causam defendendam, et post productam certationem, sancta Mater tandem victrix discessit. Furens factus est diabolus et ira exardescens, horrendam tempestatem excitavit, qua aedes et asceterium verti visa sunt, chori cancellorum bis sunt aulaea discissa et vox Satanae per aerem exaudita dicentis:

«Visitationis Ordinem excindere processissem, nisi firma eum columna sustinuisset, contra quam nihil mihi suppetit potestatis».

Memoriae proditum est fragorem tam vehementem accidisse ut devota mulier quae cum sorore Margarita Maria ante sanctissimum Sacramentum orabat, raptim surgeret ad fugam arripiendam, ab ea porro esse retentam, dicente:

«Noli timere: finis iam est nec res procedet «praeterea».

His verbis animum illius sedatum esse ipsamque simul fecisse coniecturam, Margaritae Mariae fuisse visum oblatum.

Res igitur prospere cesserunt: atque eodem Visitationis festo die subsequentis anni, sorori Margaritae Mariae ante sanctissimum Sacramentum adstanti, altus latusque locus mirae pulchritudinis visus est. In medio, velut in igneo solio, fulgebat sanctissimum Cor Iesu; hinc erat beatissima Virgo, illinc sanctus Franciscus Salesius et pater de la Colombière; apparebant praeterea devotae filiae a Visitatione tutelaribus suis angelis sociatae.

Quas alloquens, ita hortabatur caeli Regina:

«Venite, dilectae filiae, huc accedite».

Et Cor divinum ostendens haec addebat:

«Ecce divinus hic thesaurus, qui vobis est potissimum patefactus, propter studium, quo institutum vestrum ipse complectitur, quod, uti beniaminum suum, unice diligit et, prae reliquis, hoc vult beneficio locupletare. Neque vero oportet, vestras animas tanto thesauro solas frui; sed opus est, alios quoque homines vos facere eius participes et, per orbem universum, liberaliter illum dividere; qui sumptibus nequit absumi et inde quo magis hauritur, eo magis est trahendum».

Tum ad patrem de la Colombière conversa inquit:

«Tibi vero, divini mei filii servo fideli, pretiosi huius thesauri pars magna assignatur: si enim filiabus a Visitatione conceditur ut homines ad eum cognoscendum ac diligendum appellent et universis distribuant: tua e Sodalitatis patribus munus defertur, ut omnibus ostendant huius thesauri utilitatem ac virtutem».

Ancillae Dei periucundus fuit ille dies cum sacellum sanctissimi Cordis Iesu, quod in Paraediensi asceterio exstruebatur, finitum esset et die septima septembris anni millesimi sexcentesimi octigesimi octavi inauguratum; nec asceterio tantum a Visitatione sed oppido universo insignia solemnia exstiterunt. Pium sodalitium sacerdotum Paraediensium, curionibus accedentibus continentium paroeciarum, in aedem paroeciae convenerunt et exinde ad asceterii claustrum sacellumque processerunt: hic christifidelium frequens est addita vis. Hora prima post meridiem, sacri ritus initi sunt et hora tertia expleti: diutius vero contemplatio est producta Margaritae Mariae, vel mentis eius ad Deum raptae excessus. Ipsa vero, tametsi nolens ac repugnans in dies vulgo sui venerationem excitabat; et ipse Dominus eius augendae non raro fiebat auctor. Ita contigit sorori Mariae Lazarae Dusson cum in coenaculo historia Catharinae Senensis recitaretur, in corde agitasse beatam se fore, si personam quamdam, ea ratione comparatam, offendisset. Dominus vero ei intus respondit:

«Respice dilectam meam habes in conspectu, cui gratiarum et beneficiorum non minus liberalis fui».

Cumque illa conspexisset, sororem Alacoque ante se vidit, quae adstatricis eo tempore fungebatur officio.

Quoddam maius negotium Margaritae Mariae divinitus datum est ut comperimus ex litteris ad matrem de Saumaise datis:

cui ingenue scribit se iussam esse Galliarum regi renuntiare Dominum in aula regia velle regnare et potissimum in corde regis; suam imaginem velle in vexillis depingi, caelari in armis, quo eis victoria pariatur; templum exstrui velle in quo proponatur effigies sacri Cordis ut regis et totius aulae consecrationem et obsequia recipiat, eumdem tandem elegisse, ut amicum suum fidelem, qui a Sancta Sede in sui honorem sacrum impetret litandum et reliqua privilegia sacri Cordis religioni inhaerentia.

Haec esse divina mandata, ad quae curanda, quod sit sibi consilii, addit soror Alacoque. Cum nimirum patrem de la Chaise, ad commonefaciendum regem Deus selegerit, a matre de Saumaise operam dandam, ut Margaritae Mariae quavis mentione silentio praetermissa, insignem illum Societatis Iesu sodalem apud regem adhibeat. Mater de Saumaise voluntate accepit has partes et rata est se a Deo concitari, matre Ludovica Croiset uti deprecatrice, asceterii Callevionensis antistita. Ibi enim sese receperat infelix Angliae regina Maria Beatrix Atesina, cui etiamtum Eboracensi duci, pater de la Colombière a sacris concionibus fuerat; hisce enitentibus, spes fuit ut ad Ludovicum, hoc nomine, decimum quartum regem accessus aperiretur.

Ecquid vero effectum est? Utrum caeleste monitum non est ad regem allatum; au regem absolvendi defecit animus? Sane de tanto negotio nihil litteris est mandatum. Tantum ex eo locus conficiendi aperitur, quod ni de nuncio divino traditio aliqua in regia domo exstaret, non fuisset post haec Ludovicus huius nominis decimus sextus tali ratione votum suum nuncupaturus. Quippe infelix rex sacramento se obligavit curatorum fore ut in sacri Iesu Cordis honorem, dies festus institueretur, per universam Galliam, nona die post sanctissimi Sacramenti solemnia in perpetuum celebrandus; ipsum se sacro Cordi devoturum, domum suam ac regnum: aliquo in tempore, in Cordis sanctissimi honorem sacellum, sin minus altare, structurum pecunia sua et decoraturum. Quae igitur, Gallico debacchante tumultu, Ludovicus decimus sextus vovit, ex iis paene videntur descripta quae Ludovico decimo quarto Dominus, per Margaritam Mariam, mandaverat.

Die octava octobris anni millesimi sexcentesimi nonagesimi, in extremam aegrotationem Margarita Maria delapsa est et lectulo decumbere coacta: appellatus tamen doctor Billet, nihil apud eam gravius deprebendi licere est arbitratus. Primis morbi diebus, metu divinorum iudiciorum est ipsa impetita, post vero quam admissa confessa est, ita timor in fiduciam conversus est, ut soror Alacoque charitate consumeretur et cupiditate se Deo iungendi. Cum exploratum haberet, sibi brevi esse monendum, mane diei decimaesextae octobris, petiit ut sancto Christi Corpore in viaticum muniretur, quod sane non obtinuit, cum nemini in instans vitae discrimen adducta videretur. Quoniam tamen etiamtum erat ieiuna, sanctissimam Eucharistiam flagitavit, quam seraphico ardore excepit", cum se non lateret, postremam communionem sibi illam esse. Atrocibus doloribus excruciabatur, tam prolixo verumtamen animo, ut, tametsi Deo frui vehementer optabat, tamen mallet, in eo cruciatu usque ad iudicii diem perpetuo manere, si per divinum arbitratum licuisset. Postremo vitae die, denuo Margarita Maria divinorum iudiciorum reformidatione invaditur: horret, se prosternit, se frangit, ante Iesum cruci aftixum et, flebiliter suspiria ducens, misericordiam deprecatur, misericordiam! Nec vero ita multo post, ad pristinam serenitatem ac tranquillitatem reddita, inclamat:

«Misericordias Domini in aeternum «cantabo»!

Quaeritur tamen, per universam suam aetatem, Deum diligere non se calluisse, et sorores orat ut veniam a Deo sibi implorent atque ad segnitiam suam redimendam, ipsae Deum diligant et usquequaque diligant.

Humillima virgo ex timore angebatur, post obitum, ne ipsa aliquo loco numeretur aut quid recordationis suae apud homines paullulum superesset: itaque petiit ab antistita, ne cui revelaret intima, quae cum ea communicaverat; aut unquam loquutura esset de iis, quae ipsi laudem vel honorem comparare possent. Porro a sorore Perona Rosalia de Farges flagitavit ut scriberet patri Rolin, quo litteras ab ipsa datas exscinderet et inviolatum servaret secretum saepius ab eo postulatum. Et item ab eadem sorore flagitavit ut, iussu ipsius patris Rolin sui moderatoris, fasciculum a se scriptum, et in quodam armario custoditum, ureret: id efficere per se ipsam sibi fas non esse, se quippe ille vetuerat ne fasciculum pessum daret antequam illum ipse excussisset. Soror de Farges suadere illi est adnisa ut armarii clavem antistitae traderet, reliqua porro omnia Deo in sacrificium offerret: assensa quidem illa est sed ea res gravi molestia morientis animum affecit. Cui cum renunciaretur, curae praepositae fuisse, ut necessarii eius commone fierent:

«Neminem ego conspiciam» ita dixit «iam mori oportet et Deo facere «omnium sacrificium».

Quinta hora vespertina diei decimiseptimi octobris, cum ita elanguisset, ut animam mox actura videretur, iterum sanctum Viaticum petiit*: verum, cum paulo post se aliquanto recepisset, nullam esse instantem necessitatem ratus est medicus, et posse posterum diem exspectari: at Margarita Maria sorori de Farges dixit alia ex causa necesse id non esse quod, cum postremo sanctam Eucharistiam receperat, erat Deus ipsi impertitus ut per viaticum acciperet. Atque magis magisque ad Deum aspirabat, aiens:

«Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus».

Cum soror a valetudinario arbitraretur antistitam, quae recesserat, esse revocandam, alia soror aiebat non esse id necesse, Margarita Maria «Est, est» subiiciebat et ab adveniente antistita petiit ut extremam unctionem sibi administrari curaret: addens medico nihil sibi esse opus, Deo tantum indigere et in Iesu Christi Cor sese demergere. Cum universae sorores convenissent, preces morientium recitaverunt et dum sacrum oleum ministratur, quart a unctione expleta, sanctissimum Iesu nomen invocans, Margarita Maria e vita mortali demigravit. Et erat tertia feria, dies nempe decimaseptima mensis octobris anni millesimi sexcentesimi nonagesimi.

In asceterio acerbus moeror fuit, deflentibus devotis virginibus et nonnullis mente forte volventibus iniuria se tamdiu moratas esse, dum, quae ea esset, agnoscerent. Testantur aequales universalem sanctitatis odorem eam reliquisse.

Statim rumor eius obitus per oppidum manavit, non alius ac ob quamdam publicam iacturam luctus fuit: omnes per semitas vulgo conclamabant: «Sanct a mortua est»; pueri etiam suo more decantabant: «Mortua est sancta sanctarum Mariarum». Proximo mane, vix panditur templum et prostare in sanctimonialium choro exanime sororis Alacoque corpus conspicitur, frequens ad illud obtuendurn concurrit multitudo, et sese premit ad pia quaeque obiecta tendenda ut cadaveri admoveantur. Nec binae religiosae sorores satis sunt ad id munu s adimplendum, nam omnes exoptant et instanter petunt ut de iis, quae demortuae virginis fuerant, quid sibi donaretur: at paupertas illius tanta fuerat ut, praeter regularum librum et flagrum, nihil apud eam repertum fuerit. Vespere diei decimae octavae octobris corpus ancillae Dei conditum est in asceterii sepulcro, sub sororum choro, nec unquam in sororibus sepultura afficiendis, omnium ordinum frequentia tanta conspecta est: sacerdotes porro qui claustrum sunt ingressi, aliquid habere voluerunt, quo in sacrarum reliquiarum numero servare possent.

Diligentia abbatis Ioannis Iosephi Languet de Gergy, tunc Augustodunensis Vicarii, dein Episcopi Suessionensis et Archiepiscopi Senonensis, viginti quinque post annos a sororis Margaritae Mariae obitu, potestate ordinaria est adornata quaestio canonica de eius fama sanctitatis, virtutum et miraculorum. Nec tantum in ha c re suum studium continuit, nam historiam ancillae Dei instituit litteris mandare . Quamquam illustris Episcopi necessarii, quantam ipse in se proceliam, per hunc librum, a Iansenii sectatoribus esset suscitaturus, providentes, auctores erant, ne libro huic nomen suum inscriberet: at ille impavidus sententiam sororis de Farges sequutus est, quae eum hortabatur, qua ratione Deus permiserat, Unigeniti sui nomen patíbulo praefigi, ita, quidquid damni esset obventurum, sibi non esse declinandum, nomine suo librum de Margarita Maria notare. At vero illi, qui in Cordis sanctissimi Iesu religionem quoddam tartareum odium aiebant animo, in pii et docti viri nomen atque famam, non parvum detrimentum intulerunt; qui machinationibus et fraudibus suis sunt consequuti tam perdiu Roma e supersedeo in causa beatificationis Margaritae. Mariae ineunda. Tandem vero die trigesima martii anni millesimi octingentesimi vigesimi quarti, saeculo iam longe elapso ab ancillae Dei obitu, f. r. Leo Papa decimus secundus, Praedecessor Noster, Sacrae Rituum Congregationi negotium dedit, ut humilis virginis causam susciperet cognoscendam.

Cumque virtutes eius heroicum ascensum esse assequutae et Sacrae Congregationi visae essent et a Summo Pontifice essent iudicatae, ad iudicium miraculorum factus est gradus. Tria ea erant, nempe : Maria a Sales Chareault, Paraediensis asceterii soror professa, carcinomate stomachi anno millesimo octingentesimo vigesimo octavo curata; soror Maria Teresia Petit ex inveterato cordis aneurismate e vestigio, die vigesima prima mensis iulii anni millesimi octingentesimi trigesimi, sanitati reddita ; tandem in Veneto asceterio a Visitatione soror professa Aloisia Philippina ßollani, phtisi pulmonum insanabili tentata, extemplo et absolute anno millesimo octingentesimo quadragesimo primo refecta. Haec tria prodigia a f. r. Pio Papa nono, Praedecessore etiam Nostro, probata sunt et per decretum diei vigesimae quartae aprilis anni millesimi octingentesimi sexagesimi quarti rata habita; quam ob rem, die decima octava septembris eiusdem anni, Margaritam Mariam Alacoque in Beatorum numerum, idem Summus Pontifex retulit.

Biennio sane post venerationem indultam, beatae Margaritae Mariae causa canonizationis rite est repetita: at, multo deinceps, duo miracula, quae ad canonizationem requirebantur, proposita sunt: de altero, litteris remissorialibus, anno millesimo nongentesimo datis, in Curia archiepiscopali Neapolitana apostolica auctoritate est quaesitum, de altero vero in archiepiscopali Curia Mediolanensi vi litterarum remissorialium anni millesimi nongentesimi septimi. Cum utraque quaestio rata esset facta, de singulorum prodigiorum capite quater acriterque est disputatum. Tandem die sexta ianuarii anni millesimi nongentesimi decimi octavi solemniter ediximus: «Constar e de utroque proposito miraculo: « de primo, scilicet instantaneae perfectaeque sanationis Aloisiae Agostini Coleschi a transversa meningo-mielite chronica in regione lumbari: deque altero, instantaneae perfectaeque sanationis Antoniae «comitissae Astorri viduae Pavesi a neoplasmate mamillari dextero». Die autem quinta mensis februarii eiusdem anni, coram Nobis, proposito dubio: «An , stante approbatione duorum miraculorum, post indultam a Sede Apostolica beatae Margaritae Mariae Alacoque venerationem, tuto procedi possit ad solemnem ipsius canonizationem»? Omnes S. R. E. Cardinales, tum Patres consultores tuto «procedi posse» suffragio unanimi responderunt. Post haec, die decimaseptima mensis martii eiusdem anni, solemniter decrevimus: «Tuto procedi posse ad solemnem beatae Margaritae Mariae Alacoque canonizationem».

His praemissis constitutisque, ut cuncta servarentur, quae Antecessores Nostri sapienter praescripserunt ad celebritatem et decus tam solemnis caeremoniae, primum omnes dilectos filios Nostros S. R. E. Cardinales, die vigesima secunda mensis aprilis huius anni, sententiam quemque suam prolaturos, Nobis in Consistorio publico iussimus adesse, qui, dilecto filio Vincentio Sacconi, Consistorialis Aulae Advocato, de gestis Beatae Margaritae Mariae dicente, audito, Nos uno ore ad causae huius legitimam definitionem sunt cohortati. Interea vero curavimus ut venerabiles fratres Episcopi non viciniores modo, sed et remotissimi quique, de tant a solemnitate per litteras a Sacra Congregatione Consistoriali ad hoc datas admonerentur, quo, si facultas esset, sententiam et ipsi prolaturi, Nobis adstarent. Qui cum ex universo terrarum orbe plurimi convenissent, causa plene cognita tum ex iis, quae gesta fuerant coram Nobis, tum ex documentis Sacrae Rituum Congregationis, quorum summarium singulis traditum est, in Consistorio semipublico, die septima currentis mensis maii coram Nobis habito, adfuerunt. Et non modo dilecti filii Nostri S. R. E. Cardinales sed etiam venerabiles fratres Patriarchae, Primates, Archiepiscopi et Episcopi unanimi sententia ad hanc Canonizationem absoivendam Nos cohortati sunt. Cuius rei instrumenta a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis publice confecta, in tabularium Sacrae Rituum Congregationis relata sunt.

Solemnia igitur Canonizationis celebrare statuimus in Basilica Vaticana die decimatercia maii, qua recolitur mirabilis Domini Nostri Iesu Christi in coelum Ascensio; atque interea fideles sumus vehementer exhortati ut ferventes ingeminarent preces in iis praesertim sacris aedibus, in quibus sanctissimum Sacramentum publice adorandum proponeretur, ut ipsi ex tant a solemnitate fructus uberiores perciperent, Nobisque, in tam gravi officii Nostri munere, Spiritus Sanctus benignus adesset.

Quum haec auspicatissima et tam optata dies advenerit, omnes tum saecularis, tum regularis cleri Ordines, Curiae Romanae Praesules et Officiales et denique omnes, qui in Urbe aderant tam dilecti filii Nostri S. R. E. Cardinales, tam venerabiles fratres Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates in Vaticanam Basilicam, magnifico cultu ornatam, convenerunt: Nosque, iis omnibus praeeuntibus, eamdem ingressi sumus. Tunc vero dilectus filius Noster Antonius S. R. E. Cardinalis Vico, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus et huic Canonizationi procurandae praepositus, perorante dilecto filio Augusto Milani, Consistorialis Aulae Advocato, vota Nobis detulit et preces Sacrorum Antistitum et universi Ordinis devotarum Virginum a Visitatione ut Beatam Margaritam Mariam Alacoque, una cum Beato Gabriele a Virgine Perdolente, in Sanctorum numerum referremus. Id cum iterum tertioque iidem Cardinalis Antonius vico et Nostrae Consistorialis Aulae Advocatus instantius et instantissime egissent, Nos caelesti lumine ferventer implorato,

«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae Fidei incrementum et decus, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra matura deliberatione et voto venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, necnon Patriarcharum, Primatuum, Archiepiscoporum, et Episcoporum consilio, dictam Beatam Margaritam Mariam Alacoque, ex Ordine sanctimonialium a Visitatione, Sanctam esse et in Sanctorum catalogo adscribi decrevimus».

Eique, eodem decreto, sociavimus Beatum Gabrielem a Virgine Perdolente ex Congregatione Clericorum Excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis D. N. Iesu Christi, qui in brevi sua vita, intra muros sui conventi ducta, virtutum omnium tam praeclarum exemplum factus est, ut eius notitia merito per orbem sit effusa et quam plurimi, eius intercessione, miracula obtinuerint. Memoriam mandavimus Sanctae Margaritae Mariae Alacoque quotannis die decima septima octobris recolendam et in Martyrologio Romano notari. Denique, ob tantum beneficium, gratias Deo optimo maximo ex animo egimus et solemne sacrum litavimus; postremo cunctis adstantibus, plenariam indulgentiam peramanter impediti sumus atque Apostolicas has Litteras, manu Nostra et Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium signatas, sub Plumbo expediri mandavimus.

Decet autem Nobis ex corde gaudere et maximas gratias agere Deo viventi in saecula saeculorum, qui famulam suam Margaritam Mariam in omni spirituali benedictione benedixit et eam elegit ut novam religionem erga divini Cor Salvatoris nostri excitaret. A superna huius voluntatis declaratione usque ad praesens semper semperque crevit numerus eorum, qui ingratissimae desertioni hominum supplere studuerunt, festus solemnis ad sacratissimum Cor honorandum per orbem et divulgatus et quamplurima sacella ac templa eidem dicata sunt et ea petunt christifideles ad quaerendam sacri Cordis misericordiam et poenitentiae finalis beneficium.

Quantus tamen adhuc est numerus illorum qui Deum negligunt eiusque mandata: quant a ignorantia officiorum erga Creatorem nostrum: ab humanis negotiis praeoccupati, quemadmodum spiritualem aeternamque vitam obliviscuntur et blasphéma verba in illud Cor etiam proficere audent!

En ergo, christifideles, duo alii Sancti e feracissimo Ecclesiae Dei gremio orti qui vobis colendi et imitandi proponuntur ut tot mala ab hoc mundo avertantur. In dissimilibus temporibus vixerunt, altera, etiam in vita, magna a Deo manifestata, alter in latebris sui claustri transiens, sed ambo, ut hostiae viventes, omne de se Deo dederunt ut divinam iustitiam placarent et pro omnibus misericordiam invocarent. Deus quippe:

«dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltavit humiles» (Luc , I, 51-52),

miris patratis prodigiis, coram hominibus quoque Eos extollere voluit usque ad supernos honores et ad exemplum eorum omnium qui unum Deum totis animi viribus diligunt atque expetunt.

Perpensis omnibus, quae erant inspicienda, ex certa scientia ac Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine, cuncta praedicta et eorum singula confirmamus, roboramus atque iterum statuimus, decernimus, universaeque catholicae Ecclesiae denunciamus ; mandantes ut praesentium Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis, et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides habeatur quae hisce Nostris praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.

Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, mandati, relaxationis et voluntatis infringere, aut attentare praesumpserit, vel ei ausu temerario contratre, indignationem omnipotentis Dei et sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Romae, apud sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo die decima tertia mensis maii, Pontificatus Nostri anno sexto.

•B Ego BENEDICTUS, Ecclesiae Catholicae Episcopus.

Ego VINCENTIUS Episcopus Ostiensis et Praenestinus Cardinalis VANNUTELLI, Sacri Collegii Decanus, Datarius.

Ego CAIETANUS Episcopus Sabinensis Cardinalis D E LAI. £g Ego ANTONIUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Cardinalis Vico.

£ß Ego IANUARIUS Episcopus Albanensis Cardinalis GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE.

£g Ego BASILIUS Episcopus Veliternus Cardinalis POMPILJ.

£B Ego RAPHAËL tituli S. Praxedis Presbyter Cardinalis MERRY DEL VAL.

Ego OcTAVius tituli SS. Laurentii et Damasi Presbyter Cardinalis CAGIANO.

^ Ego PETRUS tituli S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis GASPARRI S. R. E. Camerarius.

Ego FR. ANDREAS tituli SS. Cosmae et Damiani Presbyter Cardinalis FRÜHWIRT Ord. Praed.

Ego RAPHAËL tituli S. Hieronymi Presbyter Cardinalis SCAPINELLI DI LÉGUIGNO.

£B Ego VICTOR AMADEUS tituli S. Priscae Presbyter Cardinalis RANUZZI DE BIANCHI..

•B Ego DONATUS tituli S. Silvestri in Capite Presbyter Card. SBARBETTI,

£g Ego PHILIPPUS MARIA tituli Sanctae Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis CAMASSEI.

ffa Ego AUGUSTUS tituli Sanctae Caeciliae Presbyter Cardinalis SILJ.

B Ego CAIETANUS Sanctae Agathae Protodiaconum Cardinalis BISLETI.

^ Ego LUDOVICUS Sanctae Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis BILLOT.

f£j Ego MICHAEL S. Eustachii Diaconus Cardinalis LEGA. fjfc Ego NICOLAUS S. Mariae in Dom nica Diaconus Cardinalis MARINI.

%"Eg o ORESTES S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis GIORGI, Maior Poenitentiarius.

O. CARD. CAGIANO

© A. CARD. VICO S. R. E. Cancellarius. Ep. Portuen. et S. Rufinae S. R. C. Praefectus.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.

Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus,

Loco ï% plumbi

Reg. in Can., vol. XXI, n., 4.